- MUSLIMI seu MUSULMANNI
- MUSLIMI seu MUSULMANNIh. e. Credentes, sic dicti sunt, qui perniciabilem Muhammedis sectam amplectuntur. Ricoldus vocem explicat, Salvati: de qua is sic in Confut. legis Muhamm. c. 7. Dixit Muhammed, mandavit mihi Dominus, ense gentes expugnare quousque confiteantur, quod non est Deus praeter Deum, et quod ego sum Apostolus Dei. Quod qui confessi sunt, eorum argentum eo conservaverunt et sanguinem. Hinc et Saraceni salvati dicuntur, qui enim Muhammedis mandata suscipiebant, servabantur, et ab es et ab eis, qui sub illo erant: neque interimebant eos, neque spoliabant: unde et Saraceni non vocantur Saraceni, sed Musulmani, i. e. Salvati. Eius radicem Schindlerus arcessit ab Arabico Gap desc: Hebrew, pacificus fuit, salvus evasit, pacem habuit. Unde nomen Gap desc: Hebrew, pax, et Gap desc: Hebrew, musallam, i. e. salvus seu salvatus a periculo: indeque Musulman, h. e. salvatus per professionem doctrinaeMuhammedicae. Qui namque tum symbolum, illud amplectebatur, eô ipsô liber erat a gladio et spoliatione, dictusque est Musulman. Hodie vero pueri inter Turcos, quamprimum fuerint circumcisi, Musulmanni dicuntur, et puella Musulman, ubi verba illa sollenniter confessa fuerit, Non est Deus, nisi Deus etc. Ab eadem radice Islamos iidem sese vocant, i. e. unanimes, concordes, pacificos, ut narrat Io. Leunclavius Histor. Musulmanae l. 1. quô iure videbimus infra. Dixi perniciabilem sectam; Longe enim immanior Hunnorum e Scythia effusione, Saracenorum Arabum eruptio, velut Oceanus quidam, non Imperio modo, verum etiam Christianae Religioni, interitum et excidium ex vastis solitudinibus suis attulit: de quorum antiquis Tobbais sive Imperatoribus Regibusque, eruditissimus Pocockius ex professo scripsit. Secta autem Muslimorum coepit primum levibus, ut videbatur, initiis, a Muhammede, qui genus suum ad Keidarem, Ismaelis filium, referebat; a Successoribus dein eius, arroganti Calipharum nomine tantô successu propagata est, ut ab ultimis Sinarum oris, ad Hispaniae et Orbis tum cogniti fines, Herculis columnas, cuncta terrarum gentiumque in Saracenorum ritus, mores, linguam, corrumperentur. Ac ni insuperabilis Karoli Martelli virtus obstitisset, raptae impetu Galliae totusque fuisset Occidens et Christianum nomen penitus deletum; cum iam cis Pyrenaeos innumeris copiis effusi, usque ad Ligerim et Turonum Urbem, cuncta Francorum occupaverint. Donec et ipsi inter se discordes et attritis internô bellô viribus, in V. Imperia sive Califatus, Bagdadi, Kairawani, Aegypti, Andalusiae et Fezzae, scinderentur: quorum tres priores Persarum Turcarumque potentia absorpsit. Andalusiam succrescens in Asturiae et Suprarbiae montibus, Gothorum fortitudo ita debilitavit, ut, novis Christianorum in Hispania Regnis Legionis, Navarrae, Aragoniae, Castellae et Portugalliae emergentibus, Maurorum reliquiae, in Baeticae angulum compulsae, Granatâ captâ, penitus tandem exscinderentur. Sic ut solus in Mauritania Fezzae Califatus hodie supersit, vicissitudine imperantium et continuis motibus famosus. Mansit tamen interea, hodieque amplissimas Regiones et innumerabiles Gentes Muslimorum superstitio occupat, in omnibus tribus Mundi veteris partibus, Europa, Asia et Africa; nondum enim in Novum Orbem pedem intulisse legitur. Hi omnes, quamvis circa explicationem Legis, ut vocant, discordes, et in duas praecipue sectas generales, quarum unam a Muhammede ipso, alteram ab Hali, uno e primariis eius successoribus, arcessunt, subdivisi, in fundamentalibus Muhammedismi articulis conveniunt. Inter quos, preces inprimis sunt quottidie quinis vicibus fundendae et peregrinatio Mecham semel ad minimum in vitaobeunda etc. Sunt tamen, qui discrimen Muslimorum inter se non tam a diversa Alcorani interpretatione, quam a diversis circa primos Muhammedis successores sententiis, arcessant, nomen primariis duabussectis, Sunnis et Schiais imponentes. Prior enim, quam Turcae sequuntur, contendit, Abu - bakerum immediate Mahometi, utpote Vicarium eius successisse; hunc excepisse Omarum, post Omarum fuisse Osmanem, Osmani tandem Mortuz Ali, nepotem et generum Humamedis, fuisse surrogatum. Additque, Osmanem Muhammedi fuisse a secretis, et ingeniô non minus acri, ac tres reliquos, praeditum; insuper omnes illos, armorum gloriâ insignes, Legem horum potius ope, quam argumentorum pondere, propagâsse. Quo fit, ut in Secta hac Sunniorum omnis disputatio de Lege prohibita, neque aliter quam armis Religionem defendendam esse, constans opinio sit. Posterioris sectae cultores, inter quos Persae praecipui, tres primos Muhammedis successores, Abukaerum, Omarum et Osmanem abominati, eos Muhammedis successionem Ali, nepoti eius ac genero, iure debitam, viusurpâsse asserunt: successionemque hanc XII. his Pontificibus, quorum caput ac genitor Alifuerit, constituisse aiunt, I. erat Ali, fil. Aboutalebi. II. Hocen. fil. Ali. III. Hussein, alter eius fil. quorum duorum memoriam quotannis Persae ingenti festivitate celebrant. IV. Iman-Zin el Abedin. V. Mehemet-el-Baker. VI. Iafer-el-Scadek, quô auctore consuetudo introducta in Persia est, ut, quicumque Muhammedanum se fecisset, hôc ipso ex asse totius familiae haeres fieret, omnibus eius sororibus fratribusque exclusis. VII. Moussa-Katzem. VIII. Ali el Rezza, cuius sepulchrum, quod in urbe Meched est in provinc. Corasana, non multo minori, ac Muhammedis, veneratione excolitur. IX. Maham met-el-Iovad. X. Ali el Hadi XI. Hocen el Askeri. XII. Mouhemmet el Mohadi Saheb-Zaman: de quo Persae idem, quod Christianorum quidam de Enocho et Elia sentientes, non raro, morituri ei domus omni suppellectile instructas, equos aliaque necessaria ad ministerium eius, cum redierit, legare solent. Quae vero gentes alterutri sectae addictae porro sint, infra videbimus, unde simul patebit, quam late pestis haec fuerit hactenus grassata. In Turcica secta, Moufti per totum Imperium Legis habetur caput et Alcorani Interpres, qui Constantinopoli residens Magni cognomine distinguitur, a reliquis in Turcia Moufti nomine insignitis, in quos tamen illi nihil iuris est, cum quisque eorum non nisi a loci Magistratu dependeat et inter Turcas nulla toleretur hierarchia, aut superioritas Ecclesiastica. Interim Magnus ille Musti a reliquis omnibus maximi aestimatur et praecipua in veneratione apud Turcas est: eiusdem consiliô, in gravioris momenti rebus, Imperator utitur illique soli advenienti assurgit. Muftos sequuntur Cadilesci, qui causas militares disceptant, Iudices proin exercituum dicti. Hos excipiunt Mollae vel Mulae-Cadi, qui in maioribus oppidis ius dicunt, Cadilescis subdelegati, ad quos proin ab iis provocatio est in civilibus negotiis: cum enim de capite agitur, quisque etiam infimorum Iudicum fert sententiam irrevocabiliter. Cadi post Mollas sunt, et legum municipalium cuiusque loci periti esse student. His inferiores Naipi, iustitiam per vicos administrant. Apud Turcasnamque Leges civiles, Religionis pars habentur, Theologique corum illorum quoque Iurisconfulti sunt; ut qui firmiter credant, Leges has, a Muhammede ipsis datas, ipsum Deum auctorem habere, et proin caecam poscere oboedientiam, neque tam poenae metu, quam ex devotione, illis parendum esse. Imani porro seu Emauni Sacerdotes corum sunt, et veluti Parochi Moschearum: Hogiae, sunt DoctoresLegis et Iuventutis Praeceptores; Scheiki, contionatores sunt et publice sermonem ad populum habent, Muezimi, in Molchearum fastigiis vociferantes clamore suô populum ad preces convocant, campanarum enim nullus apud eos usus est. Dervisii tandem, Turcarum sunt Monachi, qui paupertatem professi, mire vestiti incedunt et plerumque magni impostores sunt. Apud Persas, sicut in Politicis primus Minister est Athemat-doulet, ita sacrorum primarius administer, et Legis Caput Sedre vocatur, qui in consilio vel pompa publica Athemat douletum sequitur. Inter hunc autem Sedre Persarum et Turcarum Moufti, ut et inter reliquos utriusque gentis sacrorum ministros id discriminis est, quod apud Turcas, sacrorum Ministris ad functiones dignitatesque civiles omnis aditus praeclusus sit, non item apud Persas, apud quos non rato Sedre ad dignitatem primi Status Ministri evehitur. Habet is sub se duos magnae auctoritatis Ministros, quorum unus Scheik el Selom, alter Cadi dicitur: qui ambo controversias circa Religionis aliquem articulum obortas decidunt, de repudio iudicium ferunt, contractibus aliisque actis publicis praesident. Ad horum exemplum, in quavis primaria Persiae urbe, duo sunt Iudices Ecclesiastici, qui omnia negotia causasque Legem spectantes expediunt. In qualibet praeterea Moschea est quidam Pichnamaz (sicut apud Turcas Iman) qui primus ibi semper compareat, et preces populo praeeat. Mollae Persis idem sunt, quod Turcis Hogiae, Doctores nempe Legis; qui magnis stipendiis conducti, singulis diebus Veneris Alcoranum legunt et populo interpretantur; scientias item harum rerum avidos docent: Ingenti turbante candido, in signum eximiae sanctitatis et vestitu simplici eiusdem coloris, ex camelinis pilis confecto, insignes. Quaevis quoque Moschea suum habet Monteveli, qui operam dat, ut illa sarta tecta conservetur, Muazenumque suum, qui singulis diebus mane ac vesperi, ex alta turre inclamat, Unus Deus est, et Muhammed Propheta eius. Collegia sacra Persarum Medrese appellantur, in quibus Iuventus a Magistris rationem sacrorum addiscit: Rector Collegii Mouderes dicitur, ut alia omittam. Addam saltem, apud Indos Muhammedanos alius genus Monachorum reperiri, Fakiros nominatos, quorum ultra octies centena milia numerantur, in diversos ordines sectasque divisa. Supra hos omnes coeterosque cuiuscumque sectae Muhammedanos Chekus est, qui Meccae residet. Hic summus Legis Sacerdos et omnium Muslimorum Pontifex Maximus in illa Urbe, velut in sacerrimorum horum sacrorum Metropoli, Hummedicaesuperstitioni prae est et sacra curat, sub adventum inprimis Caravanarum (quô nomine appellari notum agmina eorum, qui religionis ergo ex variis Mundi partibus quotannis Meccam commeant) quae peregrinatio cum praecipuum Musulmannicae superstitionis caput sit, praeter eaquae supra in voce Methymna Talnabi in rem diximus, pauca haec visum est subiungere. Eam obire vel per se, vel per alium, quisque Muslimorum in vita semel ad minimum tenetur, cuiuseunqu€ is demum conditionis valetudinisque sit, uti docet Ioh. Baptista Tavernier Relat. du Serrail sub. fin. quamvis idem in praecedentibus, c. nempe 12. ad pauperes et manuum quottidianâ solum operâ victitantes Legis huius rigorem non extendere videatur. Sunt tamen, quiex voto, vel ut maiorem sanctitatis opinionem sibi concilient, saepius iter hoc ingrediantur. Principes inprimis recens in solium evecti, aliquos ex Magnatibus suis eô mittunt, cum amplissimis muneribus, qui partim pro defuncti Antecessoris anima, partim pro Successoris felicibus auspiciis, ibi preces concipiant, et summi Pontificis suffragiô adiuventur. Numerus eorum, qui quotannis sollenni pompâ ad sepulchrum hîc Muhammedis veniunt (quamvis nihil ibi reliquiarum eius, praeter unum sandaliorum, praefatus Tavernier asservari affirmet) ingens est, persuadetque miseris Chekus, singulis annis utriusque sexus peregrinorum eo ad septem myriadas confluere, qui numerus si forte completus non sit, e caelo totidem Angelos descendere, quot eorum sint qui deficiant. Per varias autem vias Caravanae commeant: Legati Regum, qui in Insulis Orientis rerum potiuntur, ut et qui cis Gangem habitant, maritimô itinere Mocham, urbem Arabiae Felicis, perveniunt, indeque Meccam pergunt. Persae, ad mare habitantes, Ormuzium se conferunt vel Bandaram, et Persicô sinu traiectô ad urbem Pseudo-Prophetae perveniunt. Qui vero superiora Persiae incolunt, Caspium mare versus, ut et Tartari omnes Taurisium commeant, inde Aleppum, atque sic cum numerosioribus Caravanis, quae Aleppi congregantur, per Desertum, Meccam tendunt. Similiter Muslimi Europaei per Aleppum in destinatum locum veniunt: Afri vero Cairum primo, inde in desertum delati, 18. dierum itinere Meceâ procul Aleppensi Caravanae se iungunt, hicque aquam primo, quam per occultum canalem Meccam usque Muhammedes miraculose deduxisse fingitur, reperiunt, atque sic eam sequentes Meccam appellunt. Et liaec quae Cairô venit Caravana reliquis omnibus numerosior est, cuius Praefectus non raro ad 200 000. Imperiales lucratur. Cum itaque Caravanae omnes Meccam convenerunt, munera quisque. Principes inprimis atque in his praecipue Turcarum Imperatormagnificentissima offerunt, et sacra, quae 17. durant dies, incipiunt. Hic diebus Summus Sacerdos, omnibus sacrorum Ministris stipatus, noctu ac interdiu preces fundit et ceremoniis consuetis defungitur. Interea peregrinantes, postquam aliquot dies Meccae fuêre, Gebel-Araffam, urbem biduô inde distantem et in montanis sitam (ubi Turcae Evam ab Adamo quingentisannis, postquam creata esset, inventam fabulantur) se conferunt, et quibus ex eorum numero media suppetunt, arietem quisque sacrificant, carne inter pauperes distributa, exceptis duabus libris, quas prose quivis retinere potest. Quod facere qui neglexerit, ei nec caput in posterum radendi, nec ungues amplius resecandi, venia est. Inde Meccam revertuntur, ubi ratio temporis, quô Caravana appulit, initur; namque terrestri itinere eo delati 17. illos dies, de quibus dictum, Pontificis sumptibus aluntur; qui vero mari eôdem pervenerunt, gratis ibi, quamdiu volunt, vivunt. Decimô ergo septimô die exortô omnes conveniunt ad tentorium Cheki, qui in eius aditu stans, nix usque scabello, ut ab omnibus conspici possit, preces fundit, et sermone ad coetum habitô ei benedicit, dimitique his verbis: Deus vos in pace ad vestros Lares reducat, quemadmodum in pace huc venistis. A quo quisque suis impensis iterum vivit, et in patriam reditum parat. Ne vero damnosam hanc pompam Cheko, qui tantam hominum multitudinem septendecim dierum spatiô alere tenetur, existimes, notandum Principem illum esse, uti summâ apud omnes Muslimos veneratione, ita potentiâ et opibus maximum: quod vel ex muneribus colligas, quae, quotannis a Principibus Muhammedicis eô mittantur magnificentissima, durante quidem annô sepulchrum Pseudo-Prophetae exornant, eô autem exactô, recentibusque summissis. Cheko unice cedunt: item ex donis reliquorum peregrinantium et immensis argenti summis, quas undique accipit, pro abitrio suo, inter egenos distribuendam. Solus Turcarum Imperator quotannis ingentis pretii tentorium et tapetem Meccam mittit, ut hôc Muhammedis tumulus obtegatur, illud veroPontifici inserviat, qui ex hoc tentorio, quod e regione sepulchri erigitur, totis his 17. diebus ne latum quidem unguem recedit. Quae ambo, cum, annô finitô, Pontificis sint, ille eadem porro sibi lucrosa hôc modô reddit. Post novum Turcici Imperatoris donarium allatum, Chekus veteris tentorii frusta, velut ingens sacrarium, Principibus suae sectae mittit, illis persuadens, contra infideles numquam non victores illos fore, si istiusmodi frustum tentorio quisque suo affixisset: qui proin tam grande donum mirâ veneratione excipientes, magnifice ipsum remunerantur. Maios consequitur praemium, cum integrum tentorium alicui muneri mittit, quod tamen nemini contingit, nisi Magno Chamo, vel Magno Mogoli, idque singulis tantum decenniis aut duodecenniis, modo huic, modo illi; ut alia omittam: e quibus facile videre est, Caput hoc Muhammedicae sectae, quod speciem quandam dominii in omnia eius membra obtinet, cum Principum gentiumque omnium Muhammedicarum dispendio immensum ditescere. Adiciendum aliquid, de horribili sacrae huius, si Diis placet, peregrinationis effectu; in plurimis eorum, qui inde domum rediêrunt. Nempe hi, sacerrimô non raro furore, ac cruentô pro Lege zelô, corripi solent, Indiae Fakiri inprimis, arque tum strictô venenatô pugione, quem Cric vocant, (cuiusque figuram Tavernier exhibet Itiner. Ind. l. 3. c. 24.) insanorum more per vicos ruentes quemque obvium, qui Muslimus non sit, confodiunt, rem gratam Deo et Muhammedi se facere, talibusque viam sic ad salutem se pandere, rati. Quifuror durat eousque, donec ipsimet ab aliis occisi fuerint, quod si factum, a reliquis suae sectae talis magnâ ceremoniâ tumulatur, pro Sancto habetur, atque ad eius sepulchrum largae distribuuntur eleemosynae, ut pluribus docet aliquoties laudatus Tsavernier loc. cit. Vide quoque eius Itinerar. Persic. etRelat. du Serrail passim, etc. ut et infra in voce Musus, it. Musulmannus, et seus, nec non ubi de Iezidaeis. GENTES PRINCIPESQUE MUHAMMEDICAE SECTAE ADDICTI. IN EUROPA. Imperator Turcarum, et Kamus parvae Tartariae. IN ASIA. Imperator Turcarum, quiusque ad fontes atque ostia Tigris; ut et, Septentrionem versus Mengreliam usque, in Asia, dominatione suâ omnia complectitur. Triplicis Arabiae Principes, aliique. Rex Persarum. Magnus Mogol. Reges Visaporae, Golcondae, Malabarum, quorum praecipuus est Rex Comorinus. Magnus Kamus Tartariae. Reges Montanorum, ad Septentrionem eiusdem Tartariae, usque ad Imperium Sinicum: imo et hodiernus Sinensium Imperator postquam Tartari hîc rerum potiti. In Insulis Orientis, Rex Maldivarum, Rex Acemi, vel Sumatrae, Imperator Iavae, Rex Bantami in eadem Insul. et Rex Macassariae. IN AFRICA. Rex, maritimae orae dominus, d'Abex Gallis dictae, quae Arabiae Felici opposita est, usque ad Promontorium Guardafu; cuius potentia ad Mare Rubrum et Oceanum longe lateque patet. Praefecti Turcarum Imperatorum in Aegypto, Insulis Maris Rubri, et Barbariae ora, Tripoli, Tuneti et Algerii, qui Regiô titulô insignes sunt. Fezzae porro et Marocci Reges. E quibus omnibus Reges Persiae, Visaporae, et Golcondae, sectam Hali, alias Sciais dictam, amplexantur, Reges Montanorum Tartariae aliique quidam peculiares habent sectas. Sectae vero a Muhammede κατ᾿ ἐζοχὴν dictae, sunt Imperator Turcarum et reliqui supra nominati, qui proin Persas pro haer eticis habent. Sed et hoc notandum, praeter Turcarum Imperatores, Persarum Reges, Principes Arabiae et Tartarorum Kamum, reliquos omnes praedictos non nisi Idololatras habere subditos, solosque Magnates, Principesac Milites Muhammedismum sequi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.